monumenta.ch > Plinius > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 53
{XXX} Nascuntur fontes decisis plerumque silvis, quos arborum alimenta consumebant, sicut in Haemo obsidente Gallos Cassandro, cum valli gratia silvas cecidissent. plerumque vero damnosi torrentes conrivantur detracta collibus silva continere nimbos ac digerere consueta. et coli moverique terram callumque summae cutis solvi aquarum interest. proditur certe in Creta expugnato oppido, quod vocabatur Arcadia, cessasse fontes amnesque, qui in eo situ multi erant, rursus condito post sex annos emersisse, ut quaeque coepissent partes coli.